Latin
Letter 33
Augustine, Epistulae 33.3
Unproofread scanNot analysed yet
Audiui quidem de memorato fratre te fuisse conquestum, quod nescio. quid tibi contumeliose responderit. quod, quaeso te, ne illam contumeliam deputes, quam certum mihi est non de superbo animo processisse —noui enim fratrem meum —,sed si quid in disputando pro fide sua et pro ecclesiae caritate dixit fortasse feruentius, quod tua grauitas nollet audire, non illa contumacia sed fiducia nominanda est. conlatorem enim et disputatorem, non assentatorem et adulatorem se esse cupiebat. nam hoc est oleum peccatoris, quo propheta non uult inpinguari caput; ita enim dicit: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. mauult enim seuera misericordia iusti emendari. quam leni adulationis unctione laudari. unde etiam illud propheticum est: Qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt. ideoque de homine, quem falsae blanditiae faciunt adrogantem, recte etiam uulgo dicitur: 'Creuit caput'; inpinguatum est enim oleo peccatoris, hoc est non aspera ueritate corrigentis sed leni falsitate laudantis. neque hoc in eam partem peto accipias, quasi ego te a fratre Euodio tamquam a iusto emendatum intellegi uelim. uereor enim, ne me quoque aliquid contumeliose in te dicere existimes, quod uehementer caueo, quantum possum. sed iustus est ille, qui dixit: Ego sum ueritas. itaque de cuiuslibet hominis ore nobis uerum cum aliqua asperitate sonuerit, non ab illo homine, qui forte peccator est, sed ab ipsa ueritate, hoc est a Christo, qui iustus est, emendamur, ne nostrum caput blandae sed perniciosae adulationis unctio, hoc est oleum peccatoris inpinguet. quamquam etiam si frater Euodius aliquantum pro suae communionis defensione turbatior aliquid elatius animo commotiore dixisset, aetati hominis et necessitati causae te oporteret ignoscere.