# Epistulae 34.5

Augustine, Epistulae, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/34.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/34.5

Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam grauem causam per te tamen agam, uirum et clarissima dignitate praeditum et considerantissima uoluntate tranquillum? peto igitur, sicut iam petiui per fratres nostros, bonos atque honestos uiros, quos ad tuam eximietatem misi, ut quaerere digneris, utrum Proculiani presbyter Victor non hoc ab episcopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiauit, an forte, cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud acta prosecuti sint, cum sint communionis eiusdem; aut, si consentit, ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error, qui iam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. audiui enim, quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni 'ex utraque parte graues et honesti uiri et secundum scripturas, quid in uero sit, perquiramus. nam illud, quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, uel me debere ire Mileum, quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria nisi Hipponiensis ecclesiae. mihi tota huius quaestionis ratio maxime cum Proculiano est. sed si forte inparem se putat, cuius uoluerit, collegae sui inploret auxilium. in aliis enim ciuitatibus tantum agimus, quod ad ecclesiam pertinet, quantum uel nos permittunt uel nobis inponunt earundem ciuitatium episcopi, fratres et consacerdotes nostri.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
