Latin
Letter 34
Augustine, Epistulae 34.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam et iste, qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat, quominus mecum uelit conferre sermonem, non satis intellego: si doctrinam liberalium litterarum, quas forte ipse aut non didicit aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem, quae uel de sanctis scripturis uel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos uersatur, unde in eis deberet esse peritior? postremo est hic frater et collega meus Samsucius, episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit, quales iste dicitur formidare; ipse adsit, agat cum illo; rogabo eum et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet, ut suscipiat in hac re uicem meam, et eum dominus pro ueritate certantem. quamuis sermone inpolitum, tamen uera fide eruditum, sicut confidimus, adiuuabit. nulla ergo causa est, cur ad alios nescio quos differat, ne inter nos, quod ad nos pertinet, peragamus. nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium.