# Epistulae 35.1

Augustine, Epistulae, Letter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/35.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/35.1

non ego recusanti uoluntati tuae iudicium, sicut dicis, inter episcopos subeundum molestus exhortator aut deprecator inposui. quod quidem etiam si suadere uoluissem, possem fortasse facile ostendere, quam ualeas iudicare inter nos in tam manifesta atque aperta causa et quale sit illud, quod facis, ut non auditis partibus iam ferre non dubites pro una parte sententiam, qui iudicium reformidas. sed hoc, ut dixi, interim omitto. nihil autem rogaueram aliud honorabilem benignitatem tuam, quod quaeso tandem in hac saltem epistula digneris aduertere, nisi ut quaereres a Proculiano, utrum hoc ipse dixerit Victori presbytero suo, quod ab eo sibi dictum publicum officium renuntiauit, an forte, qui missi sunt, non quod a Victore audierunt. sed falsum gestis prosecuti sint; deinde quid illi de tota ipsa quaestione inter nos discutienda uideretur. arbitror autem non iudicem fieri eum, qui rogatur, ut interroget aliquem et, quod ei responsum fuerit, rescribere dignetur. hoc ergo etiam nunc rogo, ut facere non graueris, quia litteras meas, sicut etiam expertus sum, non uult accipere. quod si uoluisset, non utique per tuam eximietatem id agerem. cum autem id non uult, quid possum mitius agere, quam ut per te, talem uirum et qui eum diligis, interrogetur aliquid, unde me tacere mea sarcina prohibet? quod autem mater a filio caesa tuae grauitati displicuit, sed 'ille' dixisti si sciret, a communione sua tam nefarium iuuenem prohibiturus esset', breuiter respondeo: modo cognouit, modo prohibeat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
