# Epistulae 35.2

Augustine, Epistulae, Letter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/35.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/35.2

Addo etiam aliud. subdiaconus quondam Spaniensis ecclesiae uocabulo Primus cum ab accessu iudisciplinato sanctimonialium prohiberetur atque ordinata et sana praecepta contemneret, a clericatu remotus est et ipse inritatus aduersus disciplinam dei transtulit se ad illos et rebaptizatus est. duas etiam sanctimoniales concolonas suas de fundo catholicorum Christianorum siue idem transtulit siue illum secutae etiam ipsae tamen rebaptizatae sunt et nunc cum gregibus Circumcellionum inter uagabundos greges feminarum, quae proterue maritos habere noluerunt, ne habeant disciplinam, in detestabilis uinolentiae bacchationibus superbus exultat gaudens latissimam sibi apertam esse licentiam malae conuersationis, unde in catholica prohibebatur. et hoc fortasse Proculianus ignorat. ergo per tuam grauitatem atque modestiam eidem in notitiam perferatur. iubeat eum, qui non ob aliud illam communionem delegit, nisi quia in catholica clericatum amiserat propter inoboedientiam et perditos mores, a sua communione remoueri.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
