Latin
Letter 36
Augustine, Epistulae 36.10
Unproofread scanNot analysed yet
1Deinde quaero: si uniuscuiusque diei uel leuis error ipsius diei ieiunio soluitur uel abluitur —sic enim dicit: (ut sex dierum uel leuis error ieiunii quoque fontibus abluatur' —,quid faciemus de illo errore, qui subrepserit dominico die, in' quo scandalum est ieiunare? aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, uide, homo iste, qui uentricolas tamquam magnus ieiunator accusat, quantum honoris et utilitatis uentribus tribuat, si tunc non erratur, quando prandetur. an forte in ieiunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est etiam ipsius dominici uel leuem, sicut dicit, errorem solum ieiunium sabbati possit abolere et solo ipso die non erretur, quo toto utique ieiunatur? quid est ergo quod diem dominicum sabbato uelut Christiano iure praeponit? ecce secundum ipsum dies sabbati multo sanctior inuenitur, in quo et non erratur, cum eius toto spatio ieiunatur, et eodem ieiunio sex ceterorum dierum ac per hoc et ipsius dominici error abluitur. puto, quod tibi non placeat ista praesumptio.