# Epistulae 36.11

Augustine, Epistulae, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.11

lam uero cum se hominem spiritalem uideri uelit et tamquam carnales pransores sabbati accuset, adtende, quem ad modum dominici diei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur. quid est autem alogia, quod uerbum ex Graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite deuietur? unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt uentri dediti. propter quod inmoderatum conuiuium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione uescendi ac bibendi quodam modo obruitur, alogia nuncupatur. insuper etiam propter cibum ac potum non mentis sed uentris alogia diei dominici dicit esse cantandum: Saturasti, domine, animam inanem et potasti animam sitientem. o uirum spiritalem! o magnum ieiunatorem! o carnalium reprehensorem et non uentricultorem! ecce qui nos admonet, ne lege uentris legem domini corrumpamus, ne panem caeli uendamus esca terrena, et adiungit: Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatus amisit). ecce qui dicit: 'Est enim Satanae usitata calumnia temptatio uentris, cui modicum suadet, ut auferat totum. et horum', inquit, 'interpretatio praeceptorum uentricolas minus incuruat).

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
