# Epistulae 36.18

Augustine, Epistulae, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.18

'Cur', inquit, 'sacrificium potiori domino carum murmuremus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat?' deinde adiungit angeli testimonium dicentis: Bona est oratio cum ieiunio et elemosyna. quid dixerit 'potiori domino\\ nescimus, nisi forte scriptor errauit et te fugit, ut, quod mihi legendum misisti, non emendares. sacrificium ergo domino. carum ieiunium uult intellegi, quasi de ieiunio uersetur haec quaestio et non de ieiunio sabbati. neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod deo carum est, peragitur, quia non ieiunatur. sequitur adhuc et ingerit testimonia ad causam, quam defendendam suscepit, penitus aliena. 'immola', inquit, 'deo sacrificium laudis', et istam uocem diuini psalmi uolens ad quod agitur nescio quo modo conectere 'utique*, inquit, 'non sanguinis aut ebrietatis conuiuium, quo non laudes debitae deo sed blasphemiae diabolo suffragante siluescunt\\ o inprouidam praesumptionem! non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non ieiunatur, sed agitur 'ebrietatis conuiuium) et 'blasphemiae diabolo suffragante siluescunt'. quod si nefas est dicere, intellegat non ieiunium significari in eo, quod scriptum est: Immola deo sacrificium laudis. ieiunium quippe certis diebus et maxime festis non agitur, sacrificium uero laudis ab ecclesia toto orbe diffusa diebus omnibus immolatur. alioquin, quod nullus non dico Christianus sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post pascha usque ad pentecosten, quibus non ieiunatur, erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni. quibus tantum modo diebus in multis ecclesiis, in omnibus autem maxime cantatur alleluia, quam uocem laudis esse nullus Christianus quamlibet inperitus ignorat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
