# Epistulae 36.21

Augustine, Epistulae, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.21

Tetrus etium', inquit, 'apostolorum caput, caeli ianitor et ecclesiae fundamentum, extincto Simone, qui fuerat diaboli non nisi ieiunio uincendi figura, id ipsum Romanos edocuit, quorum fides adnuntiatur uniuerso orbi terrarum'. numquid ergo ceteri apostoli prandere Christianos contra Petrum docuerunt in uniuerso orbe terrarum? sicut itaque inter se uixerunt concorditer Petrus et condiscipuli eius, sic inter se concorditer uiuant sabbato ieiunantes, quos plantauit Petrus, et sabbato prandentes, quos plantauerunt condiscipuli eius. est quidem et haec opinio plurimorum, quamuis eam perhibeant esse falsam plerique Romani, quod apostolus Petrus cum Simone mago die dominico certaturus propter ipsum magnae temptationis periculum pridie cum eiusdem urbis ecclesia ieiunauerit et consecuto tam prospero gloriosoque successu eundem morem tenuerit eamque imitatae sint nonnullae occidentis ecclesiae. sed si, sicut iste dicit, magus . Simon figura erat diaboli, non plane sabbatarius aut dominicarius sed cotidianus est ille temptator; nec tamen aduersus eum cotidie ieiunatur, quando et diebus dominicis omnibus et quinquaginta post pascha et per diuersa loca diebus sollemnibus martyrum et festis quibusque prandetur, et tamen diabolus uincitur, si oculi nostri sint semper ad dominum, ut ipse euellat de laqueo pedes nostros, et, siue manducamus siue bibimus siue quodcumque facimus, omnia in gloriam dei faciamus et, quantum in nobis est, sine offensione simus Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei. quod parum cogitant, qui cum offensione manducant uel cum offensione ieiunant et per utramlibet intemperantiam scandala concitant, quibus non superatur diabolus, sed laetatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
