Latin
Letter 36
Augustine, Epistulae 36.23
Unproofread scanNot analysed yet
Tostremo1, inquit, (si Iudaeus sabbatum colendo dominicum negat, quo modo sabbatum Christianus obseruat? ,aut sumus Christiani et dominicum colimus aut sumus Iudaei et sabbatum obseruamus; nemo enim potest duobus dominis seruire'. nonne ita loquitur, tamquam sabbati alius dominus sit, alius dominici? nec illud audit, quod et ipse commemorauit: Dominus est enim sabbati filius hominis. quod autem ita nos uult esse a sabbato alienos, sicut Iudaei sunt a dominico alieni, nonne tantum errat, ut possit etiam dicere ita nos non debere accipere legem nec prophetas. sicut Iudaei non accipiunt euangelium nec apostolos? quod qui sapit, quid mali sapiat, utique intellegis. sed 'uetera', inquit, 'omnia transierunt et in Christo facta sunt noua'. hoc uerum est; nam propterea sicut Iudaei sabbatis non uacamus, etiam si ad significandam requiem, quae illo die significata est, Christiana sobrietate et frugalitate seruata ieiunii uinculum relaxamus, et, si aliqui fratres nostri requiem sabbati relaxatione ieiunii significandam esse non putant, nequaquam de uestis regiae uarietate litigamus, ne ipsius reginae, ubi unam fidem etiam de ipsa requie retinemus, interiora membra uexemus. etsi enim, quia uetera transierunt. cum eis transiit etiam carnalis uacatio sabbati, non tamen, quia sabbato et dominico sine superstitiosa uacatione prandemus, ideo duobus dominis seruimus, quia et sabbati et dominici unus est dominus.