# Epistulae 36.24

Augustine, Epistulae, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.24

Iste autem, qui uetera transisse sic dicit, ut (in Christo cederet ara altari, gladius ieiunio, precibus ignis, pani pecus, poculo sanguis*, nescit altaris nomen magis legis et prophetarum litteris frequentatum et altare deo prius in tabernaculo, quod per Moysen factum est, conlocatum, aram quoque in apostolicis litteris inueniri, ubi martyres clamant sub ara dei. dicit cessisse ieiunio gladium non recordans illum, quo milites euangelici armantur ex utroque testamento, gladium bis acutum. dicit cessisse precibus ignem, quasi non et tunc preces deferebantur in templum et nunc a Christo ignis est missus in mundum. dicit cessisse pani pecus tamquam nesciens et tunc in domini mensa panes propositionis poni solere et nunc se de agni inmaculati corpore partem sumere. dicit cessisse poculo sanguinem non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem. quanto ergo melius et congruentius uetera transisse et noua in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni, -panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini. uidemus quippe in his omnibus carnalem uetustatem spiritali cedere nouitati. sic ergo intellegendum est, siue in isto die uolubili septimo prandeatur siue a quibusdam etiam ieiunetur, tamen sabbato spiritali sabbatum carnale cessisse; quando in isto sempiterna et uera requies concupiscitur, in illo. uacatio temporalis iam superstitiosa contemnitur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
