# Epistulae 36.32

Augustine, Epistulae, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.32

Sed quoniam non inuenimus, ut iam supra commemoraui, in euangelicis et apostolicis litteris, quae ad noui testamenti reuelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus euidenter praeceptum obseruanda esse ieiunia et ideo res quoque ista sicut aliae plurimae, quas enumerare difficile est, inuenit in ueste illius filiae regis, hoc est ecclesiae uarietatis locum, indicabo tibi, quid mihi de hoc requirenti responderit uenerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. nam cum in eadem ciuitate mater mea mecum esset et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus illa sollicitudinem gereret, utrum secundum morem nostrae ciuitatis sibi esset sabbato ieiunandum, an ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione liberarem, interrogaui hoc supra dictum hominem dei. at ille: Quid possum', inquit, 'hinc docere amplius, quam ipse facio?' ubi ego putaueram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam. sed ille secutus adiecit: 'Quando hic sum, non ieiuno sabbato; quando Romae sum, ieiuno sabbato. et ad quamcumque ecclesiam ueneritis', inquit, 'eius morem seruate, si pati scandalum non uultis aut facere.' hoc responsum rettuli ad matrem eique suffecit nec dubitauit esse oboediendum; hoc etiam nos secuti sumus. sed quoniam contigit maxime in Africa, ut una ecclesia uel unius regionis ecclesiae alios habeant sabbato prandentes alios ieiunantes. mos eorum mihi sequendus uidetur, quibus eorundem populorum congregatio regenda commissa est. quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte, quam satis fuit, te petente atque urguente locutus sum, libenter adquiescis, episcopo tuo in hac re noli resistere et, quod facit ipse, sine ullo scrupulo uel disceptatione sectare.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
