# Epistulae 36.5

Augustine, Epistulae, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.5

'Filius hominis', inquit, 'sabbati dominus est, in quo maxime bene quam male facere licet'. si ergo male facimus, quando prandemus, nullo die dominico bene uiuimus. quod autem fatetur apostolos sabbato manducasse et dicit, ut tunc ieiunaretur, temporis non fuisse, propter quod ait dominus: Venient dies, ut auferatur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt filii sponsi, quia tempus gaudii et tempus est luctus, primum adtendere debuit, quod illic dominus de ieiunio, non de sabbati ieiunio loquebatur. deinde cum uult intellegi luctum ieiunio, cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quicquid est illud, quod significare deus uoluit in eo. quod scriptum est eum die septimo requieuisse ab omnibus operibus suis, non ibi luctum significatum esse sed gaudium? nisi forte dicturus est in illa requie dei et sanctificatione sabbati gaudium Iudaeis, luctum significatum esse Christianis. et tamen nec, quando sanctificauit deus diem septimum, quia in illo requieuit ab omnibus operibus suis, aliquid de ieiunio uel prandio sabbati expressit nec, cum postea populo Hebraeo de ipsius diei obseruatione mandauit, aliquid de alimentis uel sumendis uel non sumendis locutus est. uacatio tantum homini a suis uel seruilibus operibus imperatur, quam prior populus in umbra accipiens futurorum sic uacauit ab operibus, quem ad modum nunc Iudaeos uacare conspicimus non, ut putatur, Iudaeis carnalibus non recte intellegentibus, quod recte intellegunt Christiani. neque enim melius haec intellegimus quam prophetae, qui tamen eo. tempore, quo ita fieri oportuit, seruauerunt hanc sabbati uacationem, quam Iudaei putant adhuc esse seruandam. unde illud est, quod lapidari deus hominem iussit, qui sabbato ligna collegerat; nusquam autem legimus lapidatum uel aliquo dignum supplicio iudicatum siue ieiunantem sabbato siue prandentem. quid tamen horum duorum quieti conueniat, quid labori, iste ipse uiderit, qui gaudium manducantibus, luctum ieiunantibus deputauit uel intellexit a domino deputari, ubi de ieiunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quam diu cum eis est sponsus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
