# Epistulae 36.7

Augustine, Epistulae, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.7

'Quo modo', inquit. lnon cum Pharisaeo damnabimur bis in sabbato ieiunantes?' tamquam Pharisaeus ideo damnetur, quia bis in sabbato ieiunabat, et non, quia super publicanum se tumidus extollebat. potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisaeo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera praedicabat, quod cupimus a multis fieri Christianis et uix paucissimos inuenimus, aut uero, qui non fuerit iniustus, adulter et raptor, cum Pharisaeo damnabitur, quia ille se talem non esse iactabat; quod certe quisquis sentit, insanit. porro si haec sine dubio bona, quae sibi Pharisaeus inesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente iactantia, quae in illo apparebat, sed tamen habenda sunt cum pietate humili, quae in illo non aderat, sic et bis in sabbato ieiunare in homine, qualis fuerat ille Pharisaeus, infructuosum est, in homine autem humiliter fideli uel fideliter humili religiosum est. quamuis euangelica scriptura non dixerit damnatum Pharisaeum, sed magis iustificatum dixerit publicanum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
