# Epistulae 36.9

Augustine, Epistulae, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.9

Huic sane non sufficit, quod ad uincendum Pharisaeum iam sufficit, ut ter in sabbato ieiunetur, sed excepto dominico sex ceteris diebus ita ieiunare compellit, ut dicat: 'Antiqua remota labe duo in carne una Christi iam sub disciplina manentes non debent cum filiis sine lege et cum principibus Sodomorum et cum plebe Gomorrhae sabbatorum uoluptaria conuiuia exercere, sed cum sanctimonii incolis ac deo deuotis sollemni et ecclesiastico iure magis ac magis legitime ieiunare, ut sex dierum uel leuis error ieiunii, orationis et elemosynae fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti omnes aequali corde digne cantare: Saturasti, domine, animam inanem et potasti animam sitientem'. ista dicens et a frequentia ieiunandi solum diem dominicum excipiens non tantum orientis et occidentis populos Christianos, in quibus sabbato nemo ieiunat, uerum et ipsam Romanam ecclesiam inprouidus et incautus accusat. cum enim dicit (sub disciplina Christi manentes non debere cum filiis sine lege, cum principibus Sodomae, cum plebe Gomorrhae uoluptaria sabbatorum exercere conuiuia. sed cum sanctimonii incolis ac deo deuotis sollemni et ecclesiastico iure magis ac magis legitime ieiunare', ac deinde definiens. quid sit legitime ieiunare. subiungit et dicit ut sex dierum uel leuis error ieiunii, orationis et elemosynae fontibus abluatur', profecto eos, qui minus quam sex diebus in hebdomade ieiunant, non putat legitime exercere ieiunium nec deo esse deuotos nec maculas erroris, quae de ista mortali tate contrahuntur, abluere. uideant ergo Romani, quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose huius disputatione tractantur, apud quos omnibus istis sex diebus praeter paucissimos clericos aut monachos quotusquisque inuenitur, qui frequentet cotidiana ieiunia, maxime quia ibi ieiunandum quinta sabbati non uidetur?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
