Latin
Letter 37
Augustine, Epistulae 37.2
Unproofread scanNot analysed yet
Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorundam conscriptione sudauimus, ut a tua dignatione legerentur, nisi quia dominus, cui subdita est anima mea, consolari uoluit curas meas et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior uel incautior quamuis in planissimo campo ueritatis offendam? cum enim tibi placet, quod scribo, noui, cui placeat, quoniam, quis te inhabitet, noui. idem quippe omnium munerum spiritalium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmauit oboedientiam meam. quicquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit deus: F i a t. ,e t factum est; in tua uero approbatione uidit deus, quia bonum est.