Latin
Letter 42
Augustine, Epistulae 42.1
Unproofread scanNot analysed yet
Num etiam hoc sperari aut expectari posset, ut per fratrem Seuerum rescripta flagitaremus tam diu tam ardentibus nobis a uestra caritate non reddita? quid est, qui duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur? quid amplius dicam? o qui res uestras cotidie donatis, debitum reddite. an forte, quod aduersus daemonicolas te scribere audieram atque id opus uehementer desiderare me ostenderam, uolens perficere ac mittere tanto tempore ad nos epistulas distulisti? utinam saltem tam opima mensa iam annosum ab stilo tuo ieiunium meum tandem accipias! quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos, dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. hinc, qui nobiscum sunt, uos salutant et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.