# Epistulae 43.12

Augustine, Epistulae, Letter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/43.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/43.12

Sed tamen isti, qui licet absentium et nequaquam iudicium deserentium, quia numquam adfuerunt et semper sibi cuneum illum suspectum esse declarauerunt, tamen cognita crimina damnasse dicunt, quaeso uos, fratres mei, quo modo cognouerunt? respondetis: (Nescimus, quando quidem ipsa cognitio in illis gestis explicata non est.' sed ego uobis ostendam, quo modo cognouerunt. adtendite causam Felicis Aptungitani et primo legite, quam uehementiores in eum fuerunt. sic ergo et ceterorum causam nouerant, sicut huius, qui postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus est. quanto itaque iustius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis leuius accusata sunt et parciore reprehensione damnata, quando ille inuentus est innocens, in quem multo immanius saeuiemnt!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
