Latin
Letter 43
Augustine, Epistulae 43.13
Unproofread scanNot analysed yet
An forte, sicut quidam dixit, quod quidem cum uobis diceretur, displicuit, sed tamen praetermittendum non est, —ait enim quidam: 'Non debuit episcopus proconsulari iudicio purgari.' quasi uero ipse sibi hoc comparauerit ac non imperator ita quaeri iusserit, ad cuius curam, de qua rationem deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat. arbitrum enim et iudicem causae traditionis et schismatis illi eum. fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea prouocarunt et tamen iudicio eius adquiescere noluerunt. itaque si culpandus est, quem iudex terrenus absoluit, cum ipse sibi hoc non poposcisset, quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suae causae iudicem esse uoluerunt! si autem criminis non est prouocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore, ergo nec ab illo, cui causam delegauerit imperator. quendam etiam suspensum eculeo in causa Felicis episcopi amicus ille uoluit criminari, ut quis etiam ungulis uexaretur. numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligentia uel seueritate quaereretur, cum eius causam inueniendam cognitor agitaret? quid enim erat aliud nolle sic quaeri quam de crimine confiteri? et tamen ille ipse pro consule inter praeconum terribiles uoces et cruentas carnificum manus numquam collegam damnaret absentem, qui iudicio eius se praesentare noluisset, cum haberet aliud, quod posset audiri, aut si damnaret, certe etiam ipsis saecularibus legibus poenas iustas et debitas lueret.