Latin
Letter 43
Augustine, Epistulae 43.15
Unproofread scanNot analysed yet
Potestis enim pro uestra prudentia et illorum peruersitatem illic adtendere et iudicum grauitatem, quem ad modum ad extremum persuadere non possent. ,ut a plebe partis Maiorini, quae certam personam non habebat, argueretur Caecilianus et requisiti ab eis essent uel accusatores uel testes uel quoquo modo causae necessarii, qui simul cum eis ex Africa uenerant, et eos praesentes fuisse atque a Donato subtractos esse diceretur. promisit idem Donatus, quod eos esset exhi-biturus. quod cum non semel sed saepius promisisset, amplius ad illud iudicium accedere noluit, ubi iam erat tanta confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo nisi praesens damnari noluisse uideretur, cum tamen ea, quae damnanda essent, eo praesente atque interrogato manifestata fuerint. accessit aliud, ut a quibusdam aduersus Caecilianum denuntiationis libellus daretur. post quod factum quem ad modum sit rursus agitata cognitio et quae personae illum libellum dederint quoque modo nihil in Caecilianum probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia et, quotiens uolueritis, legere possitis?