Latin
Letter 43
Augustine, Epistulae 43.19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed postea quam ipsis rebus experti sunt cum Caeciliano permanere communionem orbis terrarum et ad eum a transmarinis ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum, quem ipsi scelerate ordinauerant, puduit eos semper tacere, quia posset eis obici, cur paterentur ignaram per tot gentes ecclesiam communicare damnatis et cur se ipsi ab innocentis orbis terrarum communione praeciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginiensibus ordinassent, a toto orbe non communicari. elegerunt, sicut dicitur, ad duas agere causam cum Caeciliano apud ecclesias transmarinas parati ad utrumque. ut, si eum potuissent quacumque uersutia falsae criminationis euincere, satiarent plenissime cupiditatem. suam, si autem non possent, in eadem quidem peruersitate durarent, sed iam tamen quasi haberent, quod dicerent, malos iudices se esse perpessos, quae uox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam manifestissima ueritate superati, quasi non eis ad hoc dici possit et iustissime dici: 'Ecce putemus illos episcopos, qui Romae iudicarunt, non bonos iudices fuisse? *restabat adhuc plenarium ecclesiae uniuersae concilium, ubi etiam cum ipsis iudicibus causa posset agitari, ut, si male iudicasse conuicti essent, eorum sententiae soluerentur. quod utrum fecerint, probent; nos enim non esse factum facile probamus ex eo, quod totus orbis non eis communicat; aut, si factum est, etiam ibi sunt uicti, quod ipsa eorum separatio manifestat.