Latin
Letter 43
Augustine, Epistulae 43.21
Unproofread scanNot analysed yet
Et adhuc baptizant extra ecclesiam et, si possint, rebaptizant ecclesiam; sacrificant in dissensione et schismate et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant. conscinditur unitas Christi, blasphematur hereditas Christi, exsufflatur baptisma Christi et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in aeternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur. nos eis obicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab hereditate Christi, quae per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem. de codicibus non tantum nostris sed etiam eorum recitamus ecclesias, quarum nomina hodie legunt et quibus hodie non communicant. quae cum recitantur in conuenticulis eorum, lectoribus suis dicunt: Tax tecum,' et cum ipsis plebibus, quibus illae litterae scriptae sunt, pacem non. habent. et ipsi nobis obiciunt uel falsa crimina mortuorum uel etiam si uera tamen aliena non intellegentes in his, quae nos eis obicimus, omnes illos teneri, in his uero, quae nobis obiciunt, paleam uel zizania messis dominicae reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere neque considerantes, quia, quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis, quibus autem displicent et eos emendare non possunt neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum, non factis eorum sed altari Christi communicant, ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam diuinis uerbis laudari praedicarique mereantur, quoniam, ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono aequitatis oderunt.