Latin
Letter 43
Augustine, Epistulae 43.23
Unproofread scanNot analysed yet
Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fablicantem et adorantem; tolerat Moyses aduersus deum tot milia murmurantia et totiens offendentia sanctum nomen eius; tolerat Dauid Saulem persecutorem suum sceleratis moribus caelestia deserentem, magicis artibus inferna quaerentem, occisum uindicat, christum etiam domini propter sacramentum uenerandae unctionis appellat; tolerat Samuhel nefandos filios Heli, peruersos filios suos, quos populus quia tolerare noluit, diuina ueritate accusatus, diuina seueritate correptus est; tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem dei; tolerat Esaias, in quos tam multa uera crimina iaculatur; tolerat Hieremias, a quibus tanta perpetitur; tolerat. Zacharias Pharisaeos et scribas, quales illo tempore fuisse scriptura testatur. scio me multos praetermisisse; legant, qui uolunt, legant, qui possunt, eloquia caelestia, inuenient omnes sanctos dei seruos et amicos semper habuisse, quos in suo populo tolerarent, cum quibus tamen illius temporis sacramenta communicantes non solum non inquinabantur, sed etiam laudabiliter sustinebant studentes, sicut ait apostolus, seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. adtendant etiam post domini aduentum, ubi multo plura huius tolerantiae per totum orbem inueniremus exempla, si omnia scribi et in auctoritatem redigi potuissent, —tamen haec ipsa, quae habemus, aduertite. tolerat ipse dominus Iudam diabolum, furem et uenditorem suum, sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles nouerunt pretium nostrum; tolerant apostoli pseudoapostolos et inter sua quaerentes, non quae Iesu Christi, Paulus non sua quaerens, sed quae Iesu Christi, cum gloriosissima tolerantia conuersatur; postremo, quod paulo ante commemoraui, diuina uoce laudatur sub angeli nomine praepositus ecclesiae, quod, cum odisset malos, eos tamen temptatos et inuentos pro nomine domini tolerauit.