# Epistulae 43.27

Augustine, Epistulae, Letter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/43.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/43.27

Videtis haec omnia et nostis et gemitis; et tamen uidet et deus, quod uos in tam pestifera et sacrilega praecisione nulla res cogit remanere, si pro adipiscendo spiritali regno carnalem superetis affectum et amicitias hominum, quae in iudicio dei nihil proderunt, pro deuitandis sempiternis poenis non timeatis offendere. ecce ite, consulite; quid contra haec nostra possint respondere, cognoscite. si proferunt chartas, proferimus chartas; si falsas nostras esse 'dicunt, hoc nos de suis dicere non indignentur. nemo delet de caelo constitutionem dei. nemo delet de terra ecclesiam dei; ille totum orbem promisit, ista totum orbem repleuit et malos habet et bonos, sed nec in terris amittit nisi malos nec in caelum admittit nisi bonos. erit autem uobis hic sermo, quem de munere dei nouit ipse quanta et pacis et uestra dilectione deprompsimus, correctio, si uelitis, testis uero, etsi nolitis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
