Latin
Letter 43
Augustine, Epistulae 43.8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec res maxime sollicitare debuit Secundum, qui tunc erat primas, si propterea concilium regebat, ut paci consuleret; facile enim fortassis rabida in absentem ora placata uel frenata comprimeret, si diceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis misericordia dei a principibus saeculi pacem esse concessam; non debemus nos Christiani et episcopi unitatem disrumpere Christianam, quam iam paganus non insequitur inimicus. itaque aut istas omnes causas, quas clades turbulentissimi temporis inflixit ecclesiae, deo iudici dimittamus aut, si aliqui in uobis sunt, qui certa istorum crimina ita nouerint, ut ea facile ualeant edocere negantesque conuincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et collegas nostros transmarinarum ecclesiarum episcopos et ibi prius de istorum factis et contumacia conquerantur, quod ad iudicium collegarum Afrorum male sibi conscii uenire noluerunt, ut inde illis denuntietur, ut ueniant ibique obiectis respondeant. quod si non fecerint, ibi etiam eorum prauitas et peruersitas innotescet missaque tractatoria super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacumque iam Christi ecclesia dilatata est, ab omnibus ecclesiis eorum communio praecidetur, ne aliquis error in cathedra ecclesiae Carthaginis oriatur. tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis ordinabimus, cum a tota ecclesia isti fuerint separati, ne forte, cum alius modo fuerit ordinatus, non ei communicetur ab ecclesia transmarina, quia iste ab honore depositus non uidebitur, quem iam ordinatum fama celebrauit et ad eum commeare communicatorias litteras fecit, atque ita magnum scandalum schismatis in unitate Christi iam pacatis temporibus oriatur, dum praepropere uolumus nostras praecipitare sententias, et non contra Caecilianum sed contra orbem terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere audeamus.'