Latin
Letter 44
Augustine, Epistulae 44.7
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breuiter responderem, quaerens a me, quem iustum putarem, eum, qui persequeretur, an eum. ,qui persecutionem pateretur. cui respondebam non recte ita interrogari; fieri enim posse, ut ambo iniqui sint, fieri etiam posse, ut iniquiorem iustior persequatur: non ergo esse consequens, ut ideo sit quisque iustior, quia persecutionem patitur, quamuis id plerumque contingat. deinde cum uiderem in hoc eum multum inmorari, ut iustitiam suae partis ex eo certam uellet intellegi, quia persecutionem passa fuerit, quaesiui ab eo, utrum iustum et Christianum putaret episcopum Mediolanensis ecclesiae Am- 'brosium. cogebatur utique negare, quod ille uir Christianus esset et iustus, quia, si fateretur, statim obiceremus, quod eum rebaptizandum esse censeret. cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus Christianus et iustus, commemoraui, quantam persecutionem pertulerit circumdata etiam militibus armatis ecclesia. quaesiui etiam, utrum Maximianum, qui ab eis apud Carthaginem schisma fecerit, et iustum et Christianum putaret. non poterat nisi negare. commemoraui ergo etiam illum talem persecutionem pertulisse, ut ecclesia eius usque ad fundamenta dirueretur. his igitur exemplis ei, si possem, persuadere moliebar, ut iam desineret dicere persecutionis perpessionem Christianae iustitiae certissimum esse documentum.