Latin
46.1.55 to 46.1.70
Augustine, Epistulae 46.1.55-70
Unproofread scanNot analysed yet
Si in solio, ubi descenderunt pagani ab idolis uenientes in die festo suo et aliquid illic in solio sacrilegii sui fecerint et scierit Christianus, si debet in eodem solio descendere? XVII. Si Christianus inuitatus ab aliquo adpositam habuerit carnem in escam, de qua dictum fuerit illi, quia immolaticia est, et non manducauerit eam; postea autem ad aliquem translatam ipsam carnem aliquo casu inuenerit uenalem et emerit eam aut adpositam habuerit ab aliquo alio inuitatus et non cognouerit eam et manducauerit, si peccat? XVIII. Si de horto uel de possessione idolorum uel sacerdotum eorum debet Christianus sciens holus emere uel aliquem fructum et inde edere? Sane de iuramento uel de idolis, ut laborem non patiaris in requirendo, quae dominus donauit, ut inuenerimus, ante oculos tuos uolui proponere; si quid autem aliud apertius aut melius in scripturis inueneris, dignare mihi significare. unde, quae inuenimus, haec sunt, ubi Laban dixit ad Iacob: Deus Abraham et deus Nachor, quem autem deum, non significauit scriptura; et iterum Abimelech quando uenit ad Isaac, ubi iurauit uel qui cum illo erant, sed quale iuramentum, non significauit scriptura; iterum de idolis, ubi ad Gedeon dictum est a domino in libro iudicum, ut de uitulo, quem occiderat, holocaustum faceret; et in Iesu Naue de Hiericho, ut omne aurum, argentum et aeramentum inferretur in thesauris domini, et sanctum uocatum est de ciuitate, quae anathema est; et quid est illud, quod in Deuteronomio positum est: Non inferes abominationem in domum tuam et anathema eris, sicut hoc ipsum est? Dominus te seruet; saluto te; ora pro me.