Latin
Letter 48
Augustine, Epistulae 48.3
Unproofread scanNot analysed yet
Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini siue in orationibus siue in ieiuniis siue in elemosynis uel tribuentes aliquid indigentibus uel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donauit nobis. siue edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et seruituti subicientes siue sufferentes tribulationem et ante omnia uos ipsos inuicem in dilectionem —quid enim sufferat, qui fratrem non suffert? -siue prospicientes astutiam atque insidias temptatoris et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et extinguentes siue cantantes et psallentes in cordibus uestris domino uel uocibus a corde non dissonis: omnia in gloriam dei facite, qui operatur omnia in omnibus, atque ita feruentes spiritu, ut in domino laudetur anima uestra. ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes. talis actio nec frigitur negotio nec frigida est otio nec turbulenta nec marcida est nec audax nec fugax nec praeceps nec iacens. haec agite et deus pacis erit uobiscum.