Latin
Letter 51
Augustine, Epistulae 51.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quia humilitatem nostram uestri reprehendunt, ideo sic epistulam praenotaui, quod in tuam contumeliam fecisse uidear, si non, ita mihi abs te ut rescribatur, expecto. de Carthaginiensi promissione tua uel nostra instantia quid multa commemorem? quo modo libet ea gesserimus, transierint, ne, quod restat, impediant. nunc excusatio, nisi fallor, nulla est adiuuante domino; ambo in Numidia sumus et nobis loco terrarum inuicem propinquamus. rumor ad me detulit adhuc uelle mecum disputando experiri de quaestione, quae 10 nostram dirimit communionem. uide, quam breuiter omnes auferantur ambages; ad hanc epistulam responde, si placet, et fortasse sufficiet non solum nobis sed et eis, qui nos audire desiderant, aut, si non sufficiet, scripta atque rescripta, donec sufficiat, repetentur. quid enim nobis commodius poterit exhibere urbium, quas incolimus, tanta uicinitas? ego enim statui nihil de hac re agere uobiscum nisi per litteras, uel ne cui nostrum de memoria, quod dicitur, elabatur uel ne fraudentur talium studiosi, qui forte interesse non possunt. soletis' de praeteritis rebus gestis, qui uultis, falsa iactare forte non mentiendi studio sed errore. proinde, si placet, de praesentibus illa metiamur. procul dubio te non fugit prioris populi temporibus et idolatriae sacrilegium fuisse commissum et a rege contemptore librum propheticum incensum; quo utroque crimine schismatis malum non puniretur atrocius, nisi grauius penderetur. profecto enim recordaris, quem ad modum schismatis auctores uiuos dehiscens terra sorbuerit et eos, qui consenserant, caelo inruens ignis absumpserit. sic nec fabricatum et adoratum idolum nec sacer liber exustus meruit uindicari.