# Epistulae 51.2

Augustine, Epistulae, Letter 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/51.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/51.2

Cur ergo, qui soletis nobis obicere non solum in nostris non probata sed potius in uestris probata crimina eorum, qui formidine persecutionis inpulsi dominicos libros concremandos ignibus tradiderunt, uos eos, quos pro scelere schismatis (plenarii concilii' uestri 'ueridico', sicut ibi scriptum est, 'ore* damnastis, in eodem ipso episcopatu recepistis, in quo damnastis? Felicianum dico Mustitanum et Praetextatum Assuritanum. neque enim, sicut ignorantibus dicitis, ex eo numero fuerunt isti, quibus uestrum concilium diem prorogauerat et praefixerat, intra quem nisi ad uestram communionem remeauissent, eadem sententia tenerentur; sed de illo numero isti fuerunt, quos eo die sine dilatione damnastis, quo illis dilationem dedistis. probabo, si negaueris; concilium uestrum loquitur; proconsularia gesta habemus in manibus, quibus id non semel allegastis. aliam ergo defensionem para, si potes, ne, dum negas, quod conuincam. moras faciamus. Felicianus igitur et Praetextatus si innocentes erant, quare sic damnati sunt? si scelerati, quare sic recepti sunt? si probaueris innocentes, cur non credamus a multo paucioribus maioribus uestris falso crimine traditionis innocentes potuisse damnari, si a trecentis decem successoribus eorum, ubi etiam pro magno scriptum est 'plenarii concilii ore ueridico', in falso crimine schismatis innocentes damnari potuerunt? si autem probaueris recte fuisse damnatos, quae restat defensio, cur in eodem episcopatu recepti sint, nisi ut exaggerans utilitatem salubritatemque pacis ostendas etiam ista pro unitatis uinculo toleranda? quod utinam non oris sed cordis uiribus ageres! profecto perspiceres, quam nullis calumniis per orbem terrarum esset uiolanda pax Christi, si licet in Africa etiam in sacrilego schismate damnatos in eodem ipso episcopatu recipi pro pace Donati.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
