Latin
Letter 51
Augustine, Epistulae 51.3
Unproofread scanNot analysed yet
Item soletis nobis obicere, quod uos per potestates terrenas persequamur. qua in re non disputo, uel quid uos pro immanitate tanti sacrilegii mereamini uel quantum nos Christiana temperet mansuetudo; illud dico: si hoc crimen est, cur eosdem Maximianistas per iudices ab, eis imperatoribus missos, quos per euangelium genuit nostra communio, grauiter insectati de basilicis, quas tenebant, in quibus eos inuenit ipsa conscissio, et controuersiarum strepitu et iussionum potentatu et auxiliorum impetu proturbastis? in qua conflictatione quae passi sint per loca singula, recentia rerum uestigia contestantur; quae iussa sint, chartae indicant; quae facta sint, terrae clamant, in quibus etiam Optati illius tribuni uestri sancta memoria praedicatur.'