Latin
Letter 53
Augustine, Epistulae 53.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam nobis notam esse uoluisti epistulam, quam ad te Donatistarum presbyter dedit, quamquam eam tu quoque catholico animo deriseris, tamen, ut ei potius, si non desperate desipit, consulas, haec ad eum rescripta petimus perferas. ille enim ordinem Christianitatis ciuitatis uestrae tibi ut insinuaret, iussisse sibi angelum scripsit, cum tu teneas Christianitatem non ciuitatis tuae tantum nec tantum Africae uel Afrorum sed totius orbis terrae, quae adnuntiata est et adnuntiatur omnibus gentibus. unde illos parum est quod praecisos esse non pudet nec sibi subueniunt, ut, cum possunt, redeant ad radicem, nisi etiam secum alios praecidere et sicut ligna arida in ignem destinare conentur. quapropter si tibi ipsi angelus adstitisset, quem sibi ille propter te adstitisse, quantum arbitramur, astuta uanitate confingit, et haec ipsa tibi dixisset, quae iste mandato illius tibi se insinuare dicit, oporteret te apostolicae sententiae memorem fieri, qui ait: Licet si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit praeter id, quod euangelizauimus uobis, anathema sit. euangelizatum est enim tibi per uocem ipsius domini Iesu Christi, quod omnibus gentibus adnuntiabitur euangelium eius et tunc erit finis; euangelizatum tibi est per propheticas et apostolicas litteras, quod Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, quod est Christus, cum ei diceret deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes. has ergo promissiones tenenti si tibi angelus de caelo diceret: 'Dimitte Christianitatem orbis terrae et tene partis Donati, cuius ordo tibi exponitur in epistula episcopi tuae ciuitatis,' anathema esse deberet, quia te a toto praecidere et in partem contrudere conaretur et alienare a promissis dei.