# Epistulae 53.7

Augustine, Epistulae, Letter 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/53.7

'Quapropter cum Paulus apostolus iterum dicat, quia ipse satanas transfigurat se in angelum lucis, unde non esse mirum, si ministri eius transfigurant se sicut ministros iustitiae, si uere iste aliquem angelum uidit erroris nuntium et de unitate catholica Christianos separare cupientem, ipse passus est angelum satanae transfigurantem se uelut angelum lucis. si autem mentitur et nihil tale uidit, ipse est minister satanae transfigurans se uelut ministrum iustitiae. et tamen ista omnia considerans si nimium peruersus et pertinax esse noluerit, poterit ab omni uel aliena uel sua seductione liberari. nos enim per occasionem tuam sine aliquo odio conuenimus hoc circa eum seruantes, quod apostolus dicit: Seruum autem domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diu'ersa sentientes, ne forte det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis captiuati ab ipso in ipsius uoluntatem. si ergo aliquid aspere diximus, non ad amaritudinem dissensionis sed ad correptionem dilectionis ualere cognoscat. incolumis uiuas in Christo, dilectissime et honorabilis frater. amen.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
