Latin
Letter 54
Augustine, Epistulae 54.10
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem quaeris, cur enam lauandi mos ortus sit, nihil mihi de hac re cogitanti probabilius occurrit, nisi quia baptizandorum corpora per obseruationem quadragesimae sordidata cum offensione sensus ad fontem uenirent, nisi aliqua die lauarentur. istum autem diem potius ad hoc electum, quo cena dominica anniuersarie celebratur. et quia concessum est hoc baptismum accepturis, multi cum his lauare uoluerunt ieiuniumque laxare. His, ut potui, disputatis moneo, ut ea, quae praelocutus sum, serues, quantum potes, ut decet ecclesiae prudentem ac pacificum filium. alia quae interrogasti, si dominus uoluerit, alio tempore expediam.