# Epistulae 55.13

Augustine, Epistulae, Letter 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.13

Non igitur nos de sole et luna annuis menstruisue temporibus actionum nostrarum euenta conicimus, ne in uitae humanae periculosissimis tempestatibus tamquam in scopulos miserae seruitutis inlisi a libero arbitrio naufragemus, sed ad rem sacrate significandam similitudines habitas religiosissima deuotione suscipimus sicut de cetera creatura de uentis, de mari, de terra, de uolatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem uero sacramentorum iam Christiana libertate parcissime sicut de aqua, de frumento, de uino, de oleo. in seruitute autem ueteris populi multa etiam celebrari imperata sunt, quae nobis tantum modo intellegenda traduntur. non itaque dies obseruamus et annos et menses et tempora, ne audiamus ab apostolo: Timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uobis; eos enim culpat, qui dicunt: 'Non proficiscar, quia posterus est* aut 'quia luna sic fertur,' uel: Proficiscar, ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum; non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem', uel: Agam, quia suscipit mensem: non plantem hoc anno uineam, quia bissextus est'. non autem quisquam sapiens arbitratur obseruatores temporum reprehendendos, qui dicunt: 'Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est', aut: 'Non nauigem, quia adhuc sunt hibernae reliquiae', aut: 'Tempus seminandi est, quod imbribus autumnalibus terra satiata est', uel si qui forte alii naturales effectus circa motus aeris et humoris ad uariandas temporum qualitates in siderum ordinatissima conuersione notati sunt, de quibus dictum est, dum conderentur: Et sint in signis et temporibus et in diebus et in annis. si quae autem figurae similitudinum non tantum de caelo et sideribus sed etiam de creatura inferiore ducuntur ad dispensationem sacramentorum, eloquentia quaedam est doctrinae salutaris monendo affectui discentium accommodata a uisibilibus ad inuisibilia, a corporalibus ad spiritalia, a temporalibus ad aeterna.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
