Latin
Letter 55
Augustine, Epistulae 55.15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quantum intersit inter obseruationes siderum ad aerias qualitates accommodatas, sicut agricolae uel nautae obseruant. aut ad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores nauium faciunt et hi, qui per solitudines arenosas in interiora austri nulla certa semita gradiuntur, aut ad aliquid in doctrina utili figurate significandum si fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio —,quantum ergo intersit inter has utilitates et uanitates hominum ad hoc obseruantium sidera, ut nec aeris qualitates nec regionum uias nec solos temporum numeros nec spiritalium similitudines sed quasi fatalia rerum euenta perquirant, quis non intellegat?