Latin
Letter 55
Augustine, Epistulae 55.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeris, quae causa sit, cur anniuersarms dies celebrandae dominicae passionis non ad eundem redeat anni diem sicut dies, qua traditur natus, et deinde subiungis, si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi uelit in hac re obseruatio sabbati et lunae. hic primum oportet noueris diem natalis domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam reuocari, quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi reuolutum diem anni, quo ipsa res facta est, festa deuotione signari. sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. eo itaque modo agimus pascha, ut non solum, quod factum est, in memoriam reuocemus, id est quod mortuus Christus et resurrexit, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem non omittamus. quia enim, sicut dicit apostolus, mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, transitus quidam de morte ad uitam in illa passione domini et resurrectione sacratus est. nam etiam uocabulum ipsum, quod "pascha dicitur, non Graecum, sicut uulgo uideri solet, sed Hebraeum esse dicunt, qui linguam utramque nouerunt. neque enim a passione, quoniam xobastv Graece dicitur pati, sed ab eo, quod transitur, ut dixi, a morte ad uitam, Hebraeo uerbo res appellata est. in quo eloquio pascha transitus dicitur, sicut perhibent, qui haec sciunt. quod uoluit et ipse dominus tangere, cum ait: Qui credit in me, transiit a morte ad uitam. et maxime idem euangelista hoc intellegitur exprimere uoluisse, cum celebraturo domino pascha cum discipulis, ubi cenam eis mysticam dedit: Cum uidisset, inquit. Iesus, quia uenit hora, ut transiret de hoc mundo ad patrem. transitus ergo de hac uita mortali in aliam uitam inmortalem, hoc est enim de morte ad uitam in passione et in resurrectione domini commendatur.