Latin
Letter 56
Augustine, Epistulae 56.2
Unproofread scanNot analysed yet
Caritatem officii mei si non aspernaris, spero in ipsa fide Christiana et in moribus iam ita constitutae personae tuae congruis tales te prouectus habiturum, ut huius fumi uel uaporis temporalis, quae uita humana dicitur, ultimum diem, quem nulli mortalium euitare conceditur, uel auidus uel securus uel certe non desperate sollicitus non in uanitate erroris sed in soliditate ueritatis expectes. quam certum est enim tibi uiuere te, tam sit certum doctrina salutari istam uitam, quae in deliciis temporalibus agitur, in comparatione uitae aeternae, quae nobis per Christum atque in Christo promittitur, non uitam sed mortem esse deputandam. nullo modo autem dubitauerim de indole tua, quod ista consuetudine Donatistarum facillime te extrahes, si religiosissime ipsam Christianam puritatem non paruipenderis. quam inconcussis enim documentorum firmamentis error ille conuincatur, non magnum est etiam tardis ingenio, si tantum patienter atque intente audierint, peruidere. sed ad sectandam insolitam rectitudinem usitatae quasi familiaris peruersitatis uinculum abrumpere maiorum uirium est. et nequaquam desperandum adiuuante atque exhortante ipso domino deo nostro de generosa libertate atque plane uirili pectore tuo. incolumem te domini dei nostri misericordia tueatur, domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime fili. ,