Latin
Letter 71
Augustine, Epistulae 71.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quidam frater noster episcopus cum lectitari instituisset in ecclesia, cui praeest, interpretationem tuam, mouit quiddam longe aliter abs te positum apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inueteratum et tot aetatum successionibus decantatum. factus est tantus tumultus in plebe maxime Graecis arguentibus et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus —Oea quippe ciuitas erat —ludaeorum testimonium flagitare. utrum autem illi inperitia an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant atque dicebant? quid plura? coactus est homo uelut mendositatem corrigere nolens post magnum periculum non remanere sine plebe unde etiam nobis uidetur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse et uide, hoc quale sit in eis litteris, quae non possunt conlatis usitatarum linguarum testimoniis emendari. Proinde non paruas deo gratias agimus de opere tuo, quod euangelium ex Graeco interpretatus es, quia et paene in omnibus nulla offensio est, cum scripturam Graecam contulerimus. unde si quisquam ueteri falsitati contentiosus fauet, prolatis conlatisque codicibus uel docetur facillime uel refellitur. et si quaedam rarissima merito mouent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui uicem laudis referre non sufficit? quid tibi autem uideatur, cur in multis aliter se habeat Hebraeorum codicum auctoritas, aliter Graecorum quae dicitur septuaginta, uellem dignareris aperire. neque enim paruum pondus habet illa, quae sic meruit diffamari et qua usos apostolos non solum res ipsa indicat, sed etiam te adtestatum esse memini. ac per hoc plurimum profueris, si eam scripturam Graecam, quam septuaginta operati sunt, Latinae ueritati reddideris, quae in diuersis codicibus ita uaria est, ut tolerari uix possit, et ita suspecta, ne in Graeco aliud inueniatur, ut inde aliquid proferre aut probare dubitemus. breuem putabam futuram hanc epistulam, sed nescio quo modo ita mihi dulce factum est in ea progredi. ac si tecum loquerer. sed obsecro te per dominum, ne te pigeat ad omnia respondere et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.