Latin
Letter 72
Augustine, Epistulae 72.3
Unproofread scanNot analysed yet
ad extremum, ne tu iure expostulares et diceres: 'Quid enim? epistulam meam uideras et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes et alterius malitiam in meam uerteres contumeliam?' igitur, ut ante iam scripsi, aut mitte eandem epistulam tua subscriptam manu aut senem latitantem in cellula lacessere desine. sin autem tuam uis uel ostentare uel exercere doctrinam, quaere iuuenes et disertos et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi et in disputatione sanctarum scripturarum iugum cum episcopo ducere. ego quondam miles nunc ueteranus et tuas et aliorum debeo laudare uictorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare, ne, si me ad scribendum frequenter inpuleris, illius recorder historiae, quod Hannibalem iuueniliter exultantem Quintus Maximus patientia sua fregerit. Omnia fert aetas, animum quoque. saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles. nunc oblita mihi tot carmina; uox quoque Moerim iam fugit. et, ut magis de scripturis sanctis loquar, Berzelli ille Galaadites regis Dauid beneficia omnesque delicias iuueni delegans filio ostendit senectutem haec appetere non debere nec oblata suscipere.