Latin
Letter 73
Augustine, Epistulae 73.5
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde illud, quod in extremo epistulae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio uel lego uel recolo. 'utinam', inquis, 'mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus'1 ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus, ut, si non possunt misceri nostra conloquia, litterae possent esse crebriores! nunc uero tanto locorum interuallo absumus a sensibus nostris, ut de illis uerbis apostoli ad Galatas iuuenem me ad tuam sanctitatem scripsisse meminerim et ecce iam senei nondum rescripta meruerim faciliusque ad te exemplaria epistulae meae peruenerint nescio qua occasione praeueniente quam ipsa epistula me curante; homo enim, qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulerit nec ad me rettulerit. tantae mihi autem in litteris tuis, quae in manus nostras uenire potuerunt, apparent litterae, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. nam neque in me tantum scientiae scripturarum diuinarum est aut esse iam poterit, quantum inesse tibi uideo, et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque inpendo populo dei. uacare autem studiosis diligentius, quam populi audiunt, instruendis propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.