# Epistulae 75.12

Augustine, Epistulae, Letter 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.12

Scribis ad me in epistula: 'Neque enim a me docendus es, quo modo intellegatur, quod idem dicit: Factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, utludaeos lucrifacerem et cetera, quae ibi dicuntur compassione misericordi, non simulatione fallaci. fit enim tamquam aegrotus, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quem ad modum sibi seruiri uellct, si ipse aegrotaret. nam utique Iudaeus erat, Christianus autem factus non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae conuenienter ille populus et legitime tempore, quo oportebat, acceperat. ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent. sicut a parentibus per legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent, non tamen in eis iam constituerent spem salutis, quoniam per dominum Iesum salus ipsa, quae illis sacramentis significabatur, aduenerat'. totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est, ut Petrus non errauerit in eo, quod his, qui ex ludaeis n crediderant, putauerit legem esse seruandam, sed in eo a recti linea deuiarit, quod gentes cogeret iudaizare, cogeret autem non docentis imperio sed conuersationis exemplo; et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat. sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
