# Epistulae 75.15

Augustine, Epistulae, Letter 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.15

Sequitur m epistula tua: 'Non ideo Petrum emendauit. quod paternas traditiones obseruaret, quod si facere uellet. nec mendaciter nec incongrue faceret\\ iterum dico: episcopus es ecclesiarum Christi magister; ut probes uerum esse. quod adseris, suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus natum sibi filium circumcidat, qui obseruet sabbata. qui abstineat se a cibis. quos dens creauit ad utendum cum gratiarum actione, qui quarta decima die mensis primi agnum mactet ad uesperam, et. cum hoc feceris, immo non feceris — scio enim te Christianum et rem sacrilegam non esse facturum —, uelis nolis tuam sententiam reprobabis et tunc disces opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere. ac ne forsitan tibi non crederemus, immo non intellegeremus, quid diceres — frequenter enim in longum sermo protractus caret intellegentia et, dum non sentitur, ab inperitis minus reprehenditur —, inculcas et replicas: 'Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant). quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat? utique illud, quod sequitur, 'quod ignorantes', inquit, 'dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; deinde quod post passionem et resurrectionem Christi dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech adhuc putabant uetera sacramenta non ex consuetudine sollemnitatis sed ex necessitate salutis esse celebranda, quae tamen si numquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent; postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tamquam hostes legis persequerentur. hos atque eius modi errores et uitia dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
