Latin
Letter 75
Augustine, Epistulae 75.16
Unproofread scanNot analysed yet
Didicimus per te, quae apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum; rursum te docente discamus, quae bona eorum tenuerit. 'obseruationes', inquis, 'legis, quas more patrio celebrabant, sicut ab ipso Paulo celebratae sunt sine ulla salutis necessitate'. quid uelis dicere 'sine ulla salutis necessitate', non satis intellego. si enim salutem non adferunt, cur obseruantur ? si autem obseruanda sunt, utique salutem adferunt, maxime quae seruata martyres faciunt. non enim obseruarentur, nisi adferrent salutem. neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant: bonum est continentia, malum luxuria, inter utrumque indifferens ambulare, digerere alui stercora, capitis naribus purgamenta proicere, sputa rheumatis iacere; hoc nec bonum nec malum est; siue enim feceris siue non feceris, nec iustitiam habebis nec iniustitiam. obseruare autem legis caeremonias non potest esse indifferens, sed aut malum est aut bonum est. tu dicis bonum, ego adsero malum et malum non solum his, qui ex gentibus, sed et his, qui ex Iudaico populo crediderunt. in hoc, nisi fallor, loco dum aliud uitas, ad aliud deuolueris. dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos his, qui credunt ex Iudaeis, obseruandam legem esse decernens. et quia periculosum intellegis esse, quod dicis, rursum illud superfluis uerbis temperare conaris: 'Sine ulla salutis necessitate, sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat'.