# Epistulae 75.17

Augustine, Epistulae, Letter 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.17

Petrus igitur simulauit legis custodiam, iste autem reprehensor Petri audacter obseruauit legitima; sequitur enim in epistula tua: 'Nam si propterea illa sacramenta celebrauit. quia simulauit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificauit cum gentibus, quia et his, qui sine lege erant, tamquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit ut natura Iudaeus et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse, quod non erat, sed ut misericorditer ita subueniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret, non scilicet mentientis astu sed compatientis affectu?* bene defendis Paulum, quod non simulauerit errorem Iudaeorum, sed uere fuerit in errore neque imitari uoluerit Petrum mentientem, ut, quod erat, metu Iudaeorum dissimularet, sed tota libertate Iudaeum esse se diceret. nouam clementiam apostoli! dum Iudaeos Christianos uult facere, ipse Iudaeus factus est. non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subuenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. uere enim miselli et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore legis abolitae apostolum Christi fecere Iudaeum. nec multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum et Paulum timore fidelium Iudaeorum legis exercuisse, immo simulasse mandata, tu autem adseris hoc eos fecisse clementer 'non mentientis astu sed compatientis affectu', dum modo illud constet uel metu uel misericordia eos simulasse se esse, quod non erant. illud autem argumentum, quo aduersum nos uteris, quod et gentilibus debuerit gentilis fieri, si ludaeis Iudaeus factus est, magis pro nobis facit. sicut enim non fuit uere Iudaeus. sic nec uere gentilis erat, et sicut non fuit uere gentilis, sic nec uere Iudaeus erat. in eo autem imitator gentilium est. quia praeputium recipit in fide Christi et indifferenter permittit uesci cibis, quos damnant Iudaei. non cultu, ut tu putas, idolorum; in Christo enim Iesu nec circumcisio est aliquid nec praeputium sed obseruatio mandatorum dei..

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
