Latin
75.7.1 to 75.7.14
Augustine, Epistulae 75.7.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne uidear aduersum rationem tuam niti testium numero et occasione uirorum inlustrium subterfugere ueritatem nec manum audere conserere, breuiter de scripturis exempla proponam. in actibus apostolorum uox facta est ad Petrum dicens: Surge, Petre, occide et manduca, id est omnia animalia quadrupedum et serpentium terrae et uolatilium caeli. quo dicto ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi euangelium prouocari. ad quod Petrus respondit: Absit, quia numquam manducaui commune et inmundum. et uox secundo ad eum facta est: Quae deus purificauit, tu ne commune dixeris. iuit itaque Caesaream et ingressus ad Cornelium aperiens os suum dixit: In ueritate comperio, quoniam non est personarum acceptor deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. denique cecidit spiritus sanctus super eos et obstipuerunt ex circumcisione fideles, qui uenerant cum Petro, quod et in nationes gratia spiritus sancti esset effusa. tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quia et gentes recepissent uerbum dei. cum autem ascendisset Petrus Hierosolymam, disceptabant aduersus illum, qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad uiros praeputium habentes et manducasti cum illis? quibus omni ratione exposita nouissime orationem suam hoc sermone conclusit: Si ergo 'eandem gratiam dedit illis deus sicut et nobis, qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere deum? his auditis tacuerunt et glorificauerunt deum dicentes: Ergo et gentibus deus paenitentiam ad uitam dedit. rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas uenissent Antiochiam et congregata ecclesia rettulissent, quanta fecisset deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei, quidam descendentes de Iudaea docebant fratres atque dicebant: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salui fieri.