# Epistulae 76.1

Augustine, Epistulae, Letter 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/76.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/76.1

Vobis, Donatistae, catholica ecclesia dicit: Filii hominum, usque quo graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? ut quid uos a totius orbis unitate nefario schismatis sacrilegio diuisistis? adtenditis falsa, quae uobis dicuntur ab hominibus aut mentientibus aut errantibus de traditione codicum diuinorum, ut in haeretica separatione moriamini, et non adtenditis, quod uobis ipsi codices dicunt, ut in catholica pace uiuatis. quare aperitis aures ad sermonem hominum dicentium, quod numquam probare potuerunt, et surdi estis aduersus sermonem dei dicentis: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit (et seminibus' tamquam in multis, sed tamquam in uno (et semini tuo', quod est Christus. in semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. erigite oculos cordis et considerate totum orbem terrarum, quo modo in semine Abrahae benedicuntur omnes gentes. tunc ab uno credebatur, quod nondum uidebatur; uos iam uidetis et adhuc inuidetis. passio domini pretium est orbis terrarum, ille totum orbem redemit et uos cum toto orbe ad lucrum uestrum non concordatis, sed potius in damnum uestrum in parte litigatis, ut totum perdatis. audite in psalmo, quo pretio redempti sumus: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia * ossamea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quare diuisores uestimentorum domini esse uultis et tunicam illam caritatis desuper textam, quam nec persecutores eius diuiserunt, tenere cum toto orbe non uultis? in psalmo ipso legitur, quia totus orbis eam tenet: Commemorabuntur, inquit, et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium. aperite aures cordis et audite, quia deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris e ius. si hoc non uultis intellegere, audite euangelium iam per os proprium loquente ipso domino et dicente: Quia oportebat de Christo compleri omnia, quae de iilo scripta sunt in lege et prophetis et psalmis, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipiens ab Hierusalem. quod in psalmo dixit 'uocauit terram a solis ortu usque ad occasum', hoc in euangelio 'per omnes gentes' et, quod in psalmo dixit (ei Sion species decoris eius', hoc in euangelio dixit incipiens ab Hierusalem'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
