Latin
Letter 76
Augustine, Epistulae 76.2
Unproofread scanNot analysed yet
Fingitis uos ante tempus messis fugere permixta zizania, quia uos estis sola zizania. nam si frumenta essetis, permixta zizania toleraretis et a segete Christi non uos diuideretis. de zizaniis quidem dictum est: Quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum, sed et de tritico dictum est: Qui perseuerauerit in finem usque, hic saluus erit. quare creditis creuisse zizania et mundum repleuisse, triticum autem decreuisse et in sola Africa mansisse? Christianos uos dicitis et Christo contradicitis. ipse dixit: Sinite utraque crescere usque ad messem, non dixit: Crescant zizania, decrescant frumenta; ipse dixit: Ager est hic mundus, non dixit: Ager est Africa; ipse dixit: Messis est finis saeculi, non dixit: Messis est tempus Donati; ipse dixit: Messores angeli sunt, non dixit: Messores principes Circumcellionum sunt. sed quia pro zizaniis triticum accusastis, uos esse zizania demonstrastis et, quod est grauius, ante tempus uos a tritico separastis. maiores enim uestri, in quorum sacrilega praecisione perseueratis, quidam gestis municipalibus codices sanctos et instrumenta ecclesiae persecutoribus tradiderunt, quidam eos fatentes dimiserunt et eis communicauerunt et utrique Carthaginem furiosa factione conuenerunt, de crimine traditionis, de quo ipsi inter se iam consenserant, inauditos damnauerunt, episcopum contra episcopum ordinauerunt, altare contra altare erexerunt. postea litteras ad imperatorem Constantinum, ut inter Afros episcopi transmarini iudicarent, miserunt; datis iudicibus, quos postulauerant, et Romae iudicantibus non obtemperauerunt; episcopos apud imperatorem, tamquam male iudicauerint, arguerunt; ab aliis rursus episcopis ad Arelatum missis ad ipsum imperatorem appellauerunt; ab ipso auditi et calumniatores inuenti in eodem scelere permanserunt. euigilate ad salutem, amate pacem, redite ad unitatem. haec nobis, quem ad modum gesta sint, quando uultis, omnia recitamus. . .