Latin
Letter 78
Augustine, Epistulae 78.1
Unproofread scanNot analysed yet
Utinam scripturae dei sollicita mente intendentes in quibusque scandalis adiutorio nostri sermonis non egeretis et ille uos potius consolaretur, qui consolatur et nos, qui non solum bona, quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, uerum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ante conscribenda curauit, ut bona post saeculi finem secutura certiores expectaremus, quam mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus. unde et apostolus dicit: Quaecumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus ad deum. quid autem opus erat, ut ipse dominus Iesus non solum diceret: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui, quod post saeculi finem futurum est uerum etiam exclamaret: Vae mundo ab scandalis, nisi ut nobis non blandiremur uenire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, nisi temporalibus malis exerciti non defecerimus? quid opus fuit, ut diceret: Quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum, nisi ut illi, de quibus continuo locutus adiunxit: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, cum hac iniquitatis' abundantia refrigescentem caritatem uiderent, non perturbarentur, non expauescerent, non quasi rebus insperatis et inopinatis contristati deficerent, sed potius uidentes accidere, quae futura praedicta sunt ante finem, patienter perseuerarent', usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea uita, quae non habet finem?