Latin
Letter 79
Augustine, Epistulae 79.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sine causa tergiuersaris, cum longe appareat, qualis sis. quid tecum locuti fuerint fratres, indicauerunt mihi. bene, quia non times mortem; sed eam mortem debes timere, quam tibi ipse facis talia de deo blasphemando. et quod intellegis mortem istam uisibilem, quam omnes homines norunt, separationem esse mentis a corpore, non est magnum intellegere; sed quod adiungis de uestro separationem esse boni a malo, si mens bonum est et corpus malum, qui ea commiscuit, non est bonus; dicitis autem, quia deus bonus ista commiscuit: ergo aut malus est aut malum timebat. et tu gloriaris, quia non times hominem, cum deum talem tibi fingas, qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum? noli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia uos magnos facimus eo, quod impedire uolumus uenena uestra, ne ad homines pestilentia serpat; non enim apostolus, quos canes appellat, magnos facit, cum dicit: Cauete canes, aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat serpere ut cancrum. itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut . . . . . . . . . . . . . . si paratus es, solue quaestionem, in qua defecit praecessor tuus Fortunatus et ita hinc ierat, ut non rediret, nisi cum suis disputatione conlata inueniret, quid contra respondere posset disputans cum fratribus; si autem ad hoc non es paratus, discede hinc et noli peruertere uias domini et illaqueare et uenenis inficere animas infirmas, ne adiuuante dextera domini nostri, quo modo non putaueras, erubescas.